

Liber Nehemiae*
Caput 3: Versus 1
Et surrexit Eliasib sacerdos.[BEDA in Esdram, tom. 2, lib. 3.]Id est, pontifex temporis illius filius Joachim, qui post patrem suum Jesum filium Josedec, non parvo tempore pontificatum tenuit. Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribus ejus coepit: ut qui gradu praecesserant ordinis, exemplum fierent aliis in bonis operibus. Et bene aedificantibus sacerdotibus adjungitur:Et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Hananael.Aedificant enim sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnes quos erudiunt, amore et desiderio aeternorum incendunt. Nam centum, quae in computo digitorum de laeva transeunt in dexteram, coelestia bona figurant, quae comparatio terrenorum quasi dextera ad sinistram sunt.Et aedificaverunt.[ID., ibid.]Vetus translatio habet, etc., usque ad et in illa laventur.[ID., ibid.]Videtur juxta litteram; etc., usque ad sola internae retributionis intentione protendunt.Portam gregis.Quae, scilicet, respicit Joppen et Diospolim, id est, Lyddam, vicinior mari inter cunctas vias Jerusalem; quae nunc porta David fertur appellari, et esse prima portarum ad occidentem montis Sion. Huic opinioni consentire videntur Verba dierum, ubi scriptum est de Manasse rege Juda:Post hoc aedificavit murum extra civitatem David,etc.[II Par. 12.][BED., ibid.]Typice autem, sicut grex significat Domini fideles, etc., usque ad temporibus autem Ezechiae duplicatum fuisse murum civitatis Verba dierum sic ostendunt:Aedificavit quoque agens industrie omnem murum,etc.[II Par. 23.]Typice autem iste Sophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a secunda: quia ab hostibus utramque dejiciendam praecognovit. Fidem enim et opera doctorum per quae ab undis vitae corruptibilis caeteros erui, et in Ecclesiam oportebat induci, vidit diaboli insidiis terrae esse sternenda, id est, per appetitum terrenae voluptatis coelestibus gaudiis esse privandos. Bene autem ab utraque porta, prima, scilicet, et secunda, interiori et exteriori, vocem clamoris et ululatus audivit: quia exterius opera, et intus corda diabolo impugnante vidit subvertenda. Sed quia Dominus erigit elisos, Nehemias portam piscium post ruinam narrat instauratam: quia si aliqui praedicatorum peccando corruerint, non deerunt usque in finem saeculi, qui succedentes portas justitiae Domino adjuvante fidelibus bene vivendo et praedicando aperiant.Ipsi texerunt.[ID., ibid.]Hic versus etiam de caeteris portis, etc., usque ad qui plus periculi nobis laudando afferant, quam salutaris adminiculi a nobis videndo referant.